monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 3, 9
An, si in re vis et necessitas est, ita tantum rescindantur quae per vim et necessitatem gesta sunt, si vis et necessitas a paciscente adhibita est: nihil, inquit, mea, an tu cogaris, si non a me cogeris. meam culpam esse oportet, ut mea poena sit. non, inquit; neque enim lex adhibenti vim irascitur sed passo succurrit, et iniquum illi videtur id ratum esse, quod aliquis non quia voluit pactus est, sed quia coactus est. nihil autem refert, [quam] per quem illi necesse fu(er)it; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna eius, qui passus est, non persona facientis. Deinde, an ab hoc vis admota sit: tu, inquit, mihi vim admovisti, qui non aliter indicabas, quam si pactus essem. non est, inquit, admovere vim aliquid sub certa condicione promittere. si qua vis est, a te tibi adhibita est quod exponere *** et ad exonerandum se venisse, ut tantum patri redderet quantum educatori superfuisset.